- CALCHAS
- CALCHASantis, Graecus augur, THestoris fil. (a quo Thestorides a Poetis vocatur) qui cum Graecis ad expeditionem Troiae profectus est: et quoniam divinandi arte plurimum praestabat, eius consiliô multa gesta sunt. Nam, cumin Aulide Gracecorum classis adversis ventis detineretur, Agamemnonem docuit, quâ ratione Dianae ira placari poset, et ex serpentis augurio, qui in arborem surrepens, decem passeris pullos una cum matre devorârat, decimô demum annô Ilium captum iri ostendit. Exortâque deinde ad Troiam pestilentiâ, viam monstravit, quâ Apollinis ira posset mitigari. Quapropter, inter ceteros Achilli acceptissimus erat, adeo ut eius praesidiô plerumque defenderetur, praecipue vero, cum censuit Chryseidem patri reddendam esse. Tum enim Agamemnon non solum in vatem, sed etiam in ipsum Achillem infensus ferebatur. Dirutâ autem Troiâ reversus cum Amphilocho Amphiarai filio, terrestri itinere Colophonem (urbem Ioniae) veniens, cum in luco Apollinis Clarii extra urbem apud Samum inMopsum praestantissimum augurem incidisset, artis peritiâ ab illo superatus, dolore contabuit, quod propositâ sibi a Mopso capriftco (ut refert Hesiodus) aut (ut Phrerecydes mavult) sue gravidâ, conicere non potuisset, quot in illa ficus essent; quotve haec uterô suculas gereret: quos tamen Mopsus sine ullo errore divinavit. Hom Il. Virgil. Aeneid. Plinius alterius Calchantis meminit, l. 3. c. 11.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.